Romans
in Gaul
A Teacher Workshop held at Temple
University,
Ambler Campus
November 3, 2001
FOR
LATIN TEACHERS
The
Literary Record
compiled
by Dr. Janice Siegel
for the Romans in Gaul Teacher Workshop
(places
to find classical texts on-line in general:
References
to Gaul are found in works by the following ancient authors:
Caesar
| Livy | Tacitus | Cicero
| Strabo | Diodorus Siculus | Cassio
Dio | Augustus | Ptolemy
| Pliny | Lex
Rubria | Sidonius |
Polybius |
Caesar's
Commentary on the Gallic Wars (The Latin Library)
[1]
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt
Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur...
Livy
5.34 5.35 (Latin
Library link)
[34] De transitu in
Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio Romae
regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes
Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is
fuit, uirtute fortunaque cum sua, tum publica praepollens, quod in
imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut
abundans multitudo uix regi uideretur posse. Hic magno natu ipse iam
exonerare praegrauante turba regnum cupiens, Bellouesum ac Segouesum
sororis filios impigros iuuenes missurum se esse in quas di
dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent numerum
hominum excirent ne qua gens arcere aduenientes posset. Tum Segoueso
sortibus dati Hercynei saltus; Belloueso haud paulo laetiorem in
Italiam uiam di dabant. Is quod eius ex populis abundabat, Bituriges,
Aruernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos exciuit.
Profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos uenit.
Alpes inde oppositae erant; quas inexsuperabiles uisas haud equidem
miror, nulladum uia, quod quidem continens memoria sit, nisi de
Hercule fabulis credere libet, superatas. Ibi cum uelut saeptos
montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque quanam
per iuncta caelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio
etiam tenuit quod allatum est aduenas quaerentes agrum ab Saluum
gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea profecti.
Id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut quem primum in
terram egressi occupauerant locum patientibus Saluis communirent.
Ipsi per Taurinos saltus [saltum]que Duriae Alpes transcenderunt;
fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo
consederant agrum Insubrium appellari audissent cognominem
Insubribus pago Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem;
Mediolanium appellarunt. (English
at Perseus)
[35] Alia subinde
manus Cenomanorum Etitouio duce uestigia priorum secuta eodem saltu
fauente Belloueso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac
Verona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post hos
Salluuiique, prope antiquam gentem Laeuos Ligures incolentes circa
Ticinum amnem. Poenino deinde Boii Lingonesque transgressi cum iam
inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non
Etruscos modo sed etiam Vmbros agro pellunt; intra Appenninum tamen
sese tenuere. Tum Senones, recentissimi aduenarum, ab Vtente flumine
usque ad Aesim fines habuere. Hanc gentem Clusium Romamque inde
uenisse comperio: id parum certum est, solamne an ab omnibus
Cisalpinorum Gallorum populis adiutam. Clusini nouo bello
exterriti, cum multitudinem, cum formas hominum inuisitatas
cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab iis cis Padum
ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam aduersus Romanos nullum
eis ius societatis amicitiaeue erat, nisi quod Veientes
consanguineos aduersus populum Romanum non defendissent, legatos
Romam qui auxilium ab senatu peterent misere. De auxilio nihil
impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus
populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus nullam
iniuriam accepissent socios populi Romani atque amicos oppugnarent.
Romanis eos bello quoque si res cogat tuendos esse; sed melius uisum
bellum ipsum amoueri si posset, et Gallos nouam gentem pace
potius cognosci quam armis. (English
at Perseus)
Strabo 5.12
Polybius
2.17-35
top
of page
on Gauls in general:
"History
tell us that the Gauls too had their hour of military glory; but
since that time a life of ease has made them unwarlike: their valour
has perished with their freedom."
-- Cornelius Tacitus, "Agricola", A.D. 98
Cicero:
Pro
Fonteio, 11-13 (from the Latin Library)
[11] . . . hoc praetore oppressam
esse aere alieno Galliam. A quibus versuras tantarum
pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis? Nihil minus. A
quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in Gallia.
Cur eorum verba <non> audimus? cur eorum tabulae nullae
proferuntur? Insector ultro atque insto accusatori, iudices;
insector, inquam, et flagito testis. Plus ego in hac causa laboris
et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in
refutandis. Audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo.
Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. Nemo
Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia
nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur. [12]
Videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea
et cautione ac diligentia discedere. Vnae tabulae proferantur, in
quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam <M.>
Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum,
aratorum, pecuariorum numero testem producant; vere accusatum esse
concedam. Pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio?
Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis
generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra
memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim
modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo
triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque
multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus
contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani
imperium dicionemque ceciderunt. [13] Est in eadem
provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula
populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et
obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum
fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula
praecipuis <populi Romani> praemiis compensarunt; est
praeterea <maximus> numerus civium Romanorum atque <equitum,>
hominum honestissimorum. Huic provinciae quae ex hac generum
varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes,
subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati
decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis
superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea
bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur,
magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad
Hispaniense bellum tolerandum imperavit. (English at Perseus)
on Narbonne (culled
from this website)
Cicéron,
ports of Narbo: Strabon,4,1,14.
Via Domitia / Via Aquitania
("c'était le plus grand marché de la Gaule"): Diodore de
Sicile, 5.38.5
the
Following Pliny excerpts are all linked to Bill Thayer's excellent LacusCurtius
website, where I found them. The English links are to Perseus.
Pliny's
NH 3.3.30: metallis plumbi, ferri, aeris, argenti, auri
tota ferme Hispania scatet, citerior et specularis lapidis, Baetica
et minio. sunt et marmorum lapidicinae. universae Hispaniae
Vespasianus Imperator Augustus iactatum procellis rei publicae
Latium tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque
disterminant promunturiis in duo diversa maria proiectis. English
Pliny's
NH 3.4.31: Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum
quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo ab Italia
discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio iugis, a reliqua
vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et Iuribus,
agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli
provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia.
English
Pliny's
NH 3.4.33: Agatha quondam Massiliensium et regio Volcarum
Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum
fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Lemannum
lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso torrentes Isaram
et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his alterum
Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum
Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani
fuisse. English
Pliny's
NH 3.5.79: Sunt aliae viginti ferme parvae mari vadoso, Galliae
autem ora in Rhodani ostio Metina, mox quae Blascorum vocatur, et
tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo
sitae sunt. nomina singulis Prote, Mese, quae et Pomponiana vocatur,
tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice, Phila, Lero et Lerina
adversum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.
English
Pliny's
NH 3.14.112: Iungetur his sexta regio Umbriam conplexa
agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona Gallica ora incipit
Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius
tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque
agrum. Umbri eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum
gens antiquissima Italiae existimatur, ut quos Ombrios a Graecis
putent dictos, quod in inundatione terrarum imbribus superfuissent.
English
Pliny's
NH 3.15.116: oppida Caesena, Claterna, Fora Clodi, Livi,
Popili, Druentinorum, Corneli, Licini, Faventini, Fidentini, Otesini,
Padinates, Regienses a Lepido, Solonates Saltusque Galliani qui
cognominantur Aquinates, Tannetani, Veleiates cognomine Vetti
Regiates, Urbanates. in hoc tractu interierunt Boi, quorum tribus CXII
fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam. English
Pliny's
NH 4.12.79: Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex
adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus ac
per innumeras lapsus gentes Danuvi nomine, inmenso aquarum auctu et
unde primum Illyricum adluit Hister appellatus, LX amnibus receptis,
medio ferme eorum numero navigabili, in Pontum vastis sex fluminibus
evolvitur. primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua
proximus alveus appellatus XIX p. magna palude sorbetur. ex eodem
alveo et super Histropolim lacus gignitur LXIII passuum ambitu;
Halmyrin vocant. secundum ostium Naracustoma appellatur, tertium
Calon Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula
Conopon Diabasis, postea Borion Stoma et Psilon Stoma. singula autem
ora sunt tanta, ut prodatur in XL passuum longitudinis vinci mare
dulcemque intellegi haustum. English
Pliny's
NH 4.16.102: Ex adverso huius situs Britannia insula,
clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et
occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo
maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi
nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo
dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo
traiectu .
circuitu patere XXXXVIII· LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX
prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem
silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse,
latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC
minorem. English
Pliny's
NH 4.17.105: Gallia omnis Comata uno nomine
appellata in tria populorum genera dividitur, amnibus maxime
dinstincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica
eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei montis excursum Aquitanica,
Aremorica antea dicta. universam oram |   |·
Agrippa, Galliarum
inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures,
quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX,
latitudinem CCCXVIII computavit. English
Pliny's
NH 4.17.105: Lugdunensis Gallia habet Lexovios,
Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos, Ossismos, flumen clarum
Ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine
Ossismorum circuitu DCXXV, cervice in latitudinem CXXV. ultra eum
Namnetes, intus autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi,
Senones, Aulerci qui cognominantur Eburovices et qui Cenomani, Meldi
liberi, Parisi, Tricasses, Andecavi, Viducasses, Bodiocasses,
Venelli, Coriosvelites, Diablinti, Riedones, Turones, Atesui,
Segusiavi liberi, in quorum agro colonia Lugudunum. English
Pliny's
NH 4.20.110: A Pyrenaei promunturio Hispania incipit,
angustior non Gallia modo, verum etiam semet ipsa, ut diximus,
inmensum quantum hinc oceano, illinc Hiberico mari comprimentibus.
ipsa Pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem
breviores quam latere meridiano Hispanias faciunt. proxima ora
citerioris est eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo per
oceanum Vasconum saltus, Olarso, Vardulorum oppida, Morogi, Menosca,
Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flaviobrica colonia. English
Pliny's
NH 7.16.76: Invenimus in monumentis Salamine Euthymenis
filium in tria cubita triennio adcrevisse, incessu tardum, sensu
hebetem, puberem etiam factum, voce robusta, absumptum contractione
membrorum subita triennio circumacto. ipsi non pridem vidimus eadem
ferme omnia praeter pubertatem in filio Corneli Taciti, quitis
Romani Belgicae Galliae rationes procurantis. ejktrapevlouV
Graeci vocant eos; in Latio non habent nomen. English
Pliny's
NH 7.28.105: sinistra manu sola quater pugnavit, uno die
duobus equis insidente eo suffossis. dextram sibi ferream fecit
eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam
tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit, quae
omnia ex oratione eius apparent habita cum in praetura sacris
arceretur a collegis ut debilis, quos hinc coronarum acervos
constructurus hoste mutato! English
Pliny's
NH 8.34.84: sunt in eo genere qui cervari vocantur,
qualem e Gallia in Pompei Magni harena spectatum diximus.
huic quamvis in fame mandenti, si respexerit, oblivionem cibi
subrepere aiunt digressumque quaerere aliud. English
Pliny's
NH 8.43.104: nec minus clara exitii documenta sunt etiam
contemnendis animalibus. M. Varro auctor est a cuniculis suffossum
in Hispania oppidum, a talpis in Thessalia, ab ranis civitatem in Gallia
pulsam, ab locustis in Africa, ex Gyara Cycladum insula incolas a
muribus fugatos, in Italia Amynclas a serpentibus deletas. citra
Cynamolgos Aethiopas late deserta regio est, a scorpionibus et
solipugis gente sublata, et a scolopendris abactos Rhoetienses
auctor est Theophrastus. sed ad reliqua ferarum genera redeamus.
English
Pliny's
NH 8.73.192: lanae et per se coactae vestem faciunt et,
si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus
novissimo sui purgamento. quippe aenis polientium extracta in
tomenti usum veniunt, Galliarum, ut arbitror, invento; certe Gallicis
hodie nominibus discernitur. English
Pliny's
NH 8.74.196: acu facere id Phryges invenerunt, ideoque
Phrygioniae appellatae sunt. aurum intexere in eadem Asia invenit
Attalus rex, unde nomen Attalicis. colores diversos picturae
intexere Babylon maxime celebravit et nomen inposuit. plurimis vero
liceis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit,
scutulis dividere Gallia. Metellus Scipio tricliniaria
Babylonica sestertium octingentis milibus venisse iam tunc ponit in
Catonis criminibus, quae Neroni principi quadragiens sestertio nuper
stetere. English
Pliny's
NH 9.4.9: Tiberio principi nuntiavit Olisiponiensium
legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu concha
canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa non est,
squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet.
namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam
cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus Galliae
conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. English
Pliny's
NH 9.5.14: orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a
Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata
naufragiis tergorum advectorum e Gallia, satiansque se per
conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in
tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur
in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas
carinae vice inversae. English
Pliny's
NH 9.39.76: Murena quocumque mense parit, cum ceteri
pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora
elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum
vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma
sit, zmyrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia
septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae
ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus,
pariterque cum ania extinguuntur. English
Pliny's
NH 10.46.131: Olorum similitudinem onocrotali habent nec
distare existimantur omnino, nisi faucibus ipsis inesset alterius
uteri genus. huc omnia inexplebile animal congerit, mira ut sit
capacitas. mox perfecta rapina sensim inde in os reddita in veram
alvum ruminantis modo refert. Gallia hos septentrionalis
proxima oceano mittit. English
Pliny's
NH 10.48.133: Phoenicopteri linguam praecipui saporis
esse Apicius docuit, nepotum omnium
altissimus gurges. attagen maxime Ionius celeber et vocalis alias,
captus vero obmutescens, quondam existimatus inter raras aves, iam
et in Gallia Hispaniaque. capitur circa Alpes etiam, ubi et
phalacrocoraces, avis Baliarium insularum peculiaris, sicut Alpium
pyrrhocorax, luteo rostro niger, et praecipua sapore lagopus. pedes
leporino villo nomen hoc dedere cetero candidae, columbarum
magnitudine. English
Pliny's
NH 16.13.33: Galliarum glandiferae maxime arbores
agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis
efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc
eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur
aegilops fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice
modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos,
uti diximus inter unguenta. English
Pliny's
NH 16.13.34: suberi minima arbor, glans pessima, rara,
cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in
denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium
piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno
feminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci corticis arborem
appellant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur
ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut
circa Elim et Lacedaemonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia
omnino. English
Pliny's
NH 16.20.50: Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid
praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira,
nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio fructu; letale
quippe bacis in Hispania praecipue venenum inest, vasa etiam
viatoria ex ea vinis in Gallia facta mortifera fuisse
compertum est. English
Pliny's
NH 16.30.75: Gallica haec arbor mirabili candore atque
tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis,
item corbium costis. bitumen ex ea Galliae excoquunt. in
eosdem situs comitantur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima,
quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est
Masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae. English
Pliny's
NH 16.31.77: non nisi in aquosis proveniunt salices,
alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia
Italiae in aucupiis sata, Galliae vero etiam purpurae
tinguendae causa ad servitiorum vestes. quaecumque communia sunt
montibus planisque, maiora fiunt et aspectu pulchriora quae in
campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora quae in
montibus, exceptis malis pirisque. English
Pliny's
NH 16.76.197: Est per se gentium quoque in his
differentia. Alpibus Appenninoque laudatissimae, in Gallia
Iuribus ac monte Vosego, in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia.
deterior Aenianica et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica, quoniam
ramosae ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus in Creta,
Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam
nec cariem sentit. English
Pliny's
NH 16.95.249: Non est omittenda in hac re et Galliarum
admiratio. nihil habent Druidae — ita suos appellant magos —
visco et arbore, in qua gignatur, si modo sit robur, sacratius. iam
per se roborum eligunt lucos nec ulla sacra sine earum fronde
conficiunt, ut inde appellati quoque interpretatione Graeca possint
Druidae videri. enimvero quidquid adgnascatur illis e caelo missum
putant signumque esse electae ab ipso deo arboris. English
Pliny's
NH 21.97.170: Hyacinthus in Gallia maxime
provenit. English
Pliny's
NH 22.2.2:Equidem et formae gratia ritusque perpetui in
corporibus suis aliquas exterarum gentium uti herbis quibusdam
adverto animo. inlinunt certe aliis aliae faciem in populis
barbarorum feminae; maresque etiam apud Dacos et Sarmatas corpora
sua inscribunt. simili plantagini — glastum in Gallia
vocatur — Britannorum coniuges nurusque toto corpore oblitae
quibusdam in sacris nudae incedunt, Aethiopum colorem imitantes.
English
Pliny's
NH 22.3.3: iam vero infici vestes scimus admirabili fuco,
atque, ut sileamus Galatiae, Africae, Lusitaniae grani coccum
imperatoriis dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis
Tyria atque conchylia tinguit et omnes alios colores. nec quaerit in
profundis murices seque obiciendo escam, dum praeripit, belvis
marinis intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod
facilius matrona adultero placeat, corruptor insidietur nuptae.
English
Pliny's
NH 22.82.164: Ex iisdem fiunt et potus, zythum in
Aegypto, caelia et cerea in Hispania, cervesia et plura genera in Gallia
aliisque provinciis, quorum omnium spuma cutem feminarum in facie
nutrit. nam quod ad potum ipsum attinet, praestat ad vini transire
mentionem atque a vite ordiri medicinas arborum. English
Pliny's
NH 24.17.27: Sphagnos sive sphacos sive bryone et in Gallia,
ut indicavimus, nascitur, vulvis insidentium utilis, item genibus et
feminum tumoribus mixtus nasturtio et aquae salsae tritus. cum vino
autem et resina sicca potus urinam pellit celerrime. hydropicos
inanit cum vino et iuniperis tritus ac potus. English
Pliny's
NH 25.38.77: Gaetuli, qui legunt, taedio lacte adum non
est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in Gallia
fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus hammoniaco
similis est, etiam levi gustu os accensum diu detinens et magis ex
vero, donec fauces quoque siccet. English
Pliny's
NH 25.46.84: Vettones in Hispania eam, quae Vettonica
dicitur in Gallia, in Italia autem serratula, a Graecis
cestros aut psychrotrophon, ante cunctas laudatissima. exit anguloso
caule cubitorum II, a radice
spargens folia fere lapathi, serrata, semine purpureo. folia
siccantur in farinam plurimos ad usus. fit vinum ex ea et acetum
stomacho et claritati oculorum, tantumque gloriae habet, ut domus,
in qua sata sit, tuta existimetur a piaculis omnibus. English
Pliny's
NH 25.57.103: Agaricum ut fungus nascitur in arboribus
circa Bosporum colore candido; dantur oboli IIII
contriti cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia
nascitur, infirmius habetur. praeterea mas spissior amariorque —
hic et capitis dolores facit —, femina solutior. initio gustus
dulcis mox in amaritudinem transit. English
Pliny's
NH 33.6.24: Singulis primo digitis geri mos fuerat, qui
sunt minimis proximi. postea pollici proximo induere, etiam in
deorum simulacris, dein iuvit et minimo dare. Galliae
Brittanniaeque medio dicuntur usae. hic nunc solus excipitur, ceteri
omnes onerantur, atque etiam privatim articuli minoribus aliis.
English
Pliny's
NH 33.16.54: Claudius successor eius, cum de Brittannia
triumpharet, inter coronas aureas VII pondo habere quam contulisset
Hispania citerior, VIIII quam Gallia comata, titulis
indicavit. huius deinde successor Nero Pompei theatrum operuit auro
in unum diem, quo Tiridati Armeniae regi ostenderet. et quota pars
ea fuit aureae domus ambientis urbem! English
Pliny's
NH 33.56.159: tertium genus est pressum, quod alii
Scyricum vocant, ex insula Scyro, iam et ex Achaia, quo utuntur ad
pictorae umbras, pretium in libras HS bini; dupondiis vero detractis
quod lucidum vocant, e Gallia veniens. hoc autem et Attico ad lumina
utuntur, ad abacos non nisi marmoroso, quoniam marmor in eo resistit
amaritudini calcis. effoditur et ad XX
ab urbe lapidem in montibus; postea uritur pressum appellantibus qui
adulterant. sed esse falsum exustumque, amaritudine apparet et
quoniam resolutum in pulverem est. English
Pliny's
NH 34.2.3: proximum bonitate fuit Sallustianum in
Ceutronum Alpino tractu, non longi et ipsum aevi, successitque ei
Livianum in Gallia. utrumque a metallorum dominis appellatum,
illud ab amico divi Augusti, hoc a coniuge. English
Pliny's
NH 34.18.45: verum omnem amplitudinem statuarum eius
generis vicit aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in civitate Galliae
Arvernis per annos decem, HS CCCC manipretii, postquam satis artem
ibi adprobaverat, Romam accitus a Nerone, ubi destinatum illius
principis simulacro colossum fecit CXIXS pedum in longitudinem, qui
dicatus Soli venerationi est damnatis sceleribus illius principis.
English
Pliny's
NH 34.20.96: fit Campano simile in multis partibus
Italiae provinciisque, sed octonas plumbi libras addunt et carbone
recocunt propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat,
in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos
funditur; exurente enim coctura nigrum atque fragile conficitur.
praeterea semel recoquunt, quod saepius fecisse bonitati plurimum
confert. id quoque notasse non ab re est, aes omne frigore magno
melius fundi. — English
Pliny's
NH 34.48.162: confirmantque, si minus albo nigri, quam
satis sit, misceatur, erodi ab eo argentum. album incoquitur aereis
operibus Galliarum invento ita, ut vix discerni possit ab
argento, eaque incoctilia appellant. deinde et argentum incoquere
simili modo coepere equorum maxime ornamentis iumentorumque ac
iugorum in Alesia oppido; reliqua gloria Biturigum fuit. English
Pliny's
NH 34.49.164: Nigro plumbo ad fistulas lamnasque utimur,
laboriosius in Hispania eruto totasque per Gallias, sed in
Brittannia summo terrae corio adeo large, ut lex ultro dicatur, ne
plus certo modo fiat. nigri generibus haec sunt nomina: Iovetanum,
Caprariense, Oleastrense, nec differentia ulla scoria modo excocta
diligenter. mirum in his solis metallis, quod derelicta fertilius
revivescunt. English
Pliny's
NH 37.77.203: ab ea exceptis Indiae fabulosis proximam
equidem duxerim Hispaniam quacumque ambitur mari, quamquam squalidam
ex parte, verum, ubi gignit, feracem frugum, olei, vini, equorum
metllaorumque omnium generum, ad haec pari Gallia. verum
desertis suis sparto vincit Hispania et lapide speculari,
pigmentorum etiam deliciis, laborum excitatione, servorum exercitio,
corporum humanorum duritia, vehementia cordis. English
Cassio Dio: 53.12.5 English
(Bill Thayer's site)
Cassio Dio 46.55 English
(Bill Thayer's site)
Cassio Dio 54.4 (English)
Cassio Dio 37 (English)
Cassio Dio 36 (English)
Ptolemy's Geography: Gallia
Aquitania •
Gallia Belgica •
Gallia Lugdunensis •
Gallia Narbonensis •
Gallia Togata (Bill Thayer's site)
Long,
George, "Lex Rubria" (a law regulating the
administration of justice in Cisalpine Gaul) in
William Smith, D.C.L., LL.D.: A
Dictionary of Greek and Roman Antiquities
,
John Murray
,
London
,
1875
, (pp 697-8) (on Bill Thayer's site in English
only)
Gallia
in Augustus'
Res Gestae: Bill
Thayer's introduction to the dedication of the Ara Pacis.
(Caius) Sollius
Apollinaris (Modestus) SIDONIUS, , c.431-c.489, was a Roman
Aristocrat living in Gaul at the time of its transformation from a
province of the Roman Empire to the property of Frankish Kings. His
letters are among the prime documents of the period. The two letters
here illustrate aspects of that experience. The first is an account
of the possibility of an idyllic country life for the Gallo-Roman
aristocracy of the fifth century: the Roman Empire ended, but not,
immediately, the lifestyle. The second is a description of a
Germanic King, in this case Theodoric II, King of the Visigoths
453-66 [note: not the same as the Ostrogothic Theodoric!]. We see
here the ways in which the Gallo-Roman aristocracy began to
accommodate itself to the new military powers. Go to the Medieval
Sourcebook, source of this quotation, for the Letters of
Sidonius.
|